monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > CAPUT XXXVI. > sectio 153 > LIBER QUINTUS. > 21 > sectio 112 > sectio 18 > sectio 29 > 36 > sectio 14 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 5. <<<     >>> 7.

6.

1 His ergo debetur haereditas Dei.
2 Unde et Esaias dicit: Est haereditas credentibus in Domino (Isai. LIV, 17).
3 Et pulchre ait: Est haereditas; ipsa enim sola haereditas est, alia non est.
4 Neque enim caecus thesaurus haereditas est, neque caduca omnia haereditatis habent commodum: sola est illa haereditas, in quibus est portio Deus.
5 Unde sanctus Domini dicit: Portio mea Dominus (Psal. CLXXXVIII, 57); et alibi: Haeres factus sum testimoniorum tuorum (Ibid., 111).
6 Vides quae possideat iustus, mandata Dei, oracula eius, praecepta eius.
7 In his dives est, in his pascitur, in his delectatur, quasi in omnibus divitiis.